Wednesday 18. September 2019

Apostolisches Schreiben zu Seligsprechung in lateinischer Sprache

Litterae Apostolicae

Nos
vota Fratris Nostri
L. Schwarz, Episcopi Linciensis,
necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu
multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut
Venerabilis Servus Dei
Franciscus Jagerstätter, martyr, paterfamilias,
qui abnegato liberalique animo suam vitam obtulit
rectam servans conscientiam
in fidelitate erga Evangelium
et pro humanae personae dignitate,
Beati nomine in posterum appelletur,
eiusque festum
die vicesima prima mensis Maii
in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Amen.

 

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIII mensis Octobris,
anno Domini MMVII, Pontificatus Nostri tertio.

KATHOLISCHE KIRCHE IN OBERÖSTERREICH
Herrenstraße 19
4020 Linz
Telefon: +43 732 7610-1170
post@dioezese-linz.at
Katholische Kirche in Oberösterreich
Diözese Linz

Kommunikationsbüro
Herrenstraße 19
Postfach 251
4021 Linz
https://www.dioezese-linz.at/
Darstellung: